monumenta.ch > Plinius > sectio 153

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 153
{LXXXVIII} sed me contra sententias eorum gravissimi viri auctoritas movet, Sophocles enim poeta venenatum id dicit, Simos quoque ex medicis, decocti aut contriti sucum infusum corpori easdem uredines facere, quas si percussis a serpente inponatur. ergo non aliter utendum eo quam contra venena censuerim. fortassis enim et his venenis inter se contraria sit natura, sicut multis aliis. item animadverto semen eius, cuius minima sint folia, utile esse ad custodiendam mulierum cutis gratiam in facie inlitum.